Job 42:11
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:22Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
Genesis 37:35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
Job 4:4vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
Job 16:5consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos;
Job 19:14Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.