Job 8:2
Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
Cross References
Exodus 10:7Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?
Job 6:9et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?
Job 7:11Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Job 15:2Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
Job 18:2Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
Proverbs 1:22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?