Job 9:22
Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
This is one thing, therefore I said it, He destroyeth the perfect and the wicked.
In Context
21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
23Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
Cross References
Job 10:8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
Ecclesiastes 9:1Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Ecclesiastes 9:3Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Ezekiel 21:9Fili hominis, propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: loquere: [Gladius, gladius exacutus est, et limatus: