Job 9:24
Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
23Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
25Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.
Cross References
Esther 7:8Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.
Job 12:6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
Job 16:11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.
Job 24:25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?
Psalms 17:14ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.