Iohannem 18:20
Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
Cross References
Psalms 22:22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Isaiah 45:19Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Matthew 21:23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
Matthew 26:55In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Luke 4:15Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.