Iohannem 19:4
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.
5(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.
Cross References
Matthew 27:19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Matthew 27:54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
Luke 23:41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
John 18:38Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
2 Corinthians 5:21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
1 Peter 1:19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: