Iohannem 6:35
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
34Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
36Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
Cross References
Isaiah 49:10Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
John 4:13Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum:
John 6:37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:
John 6:44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John 6:65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.