Iohannem 7:39
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
Cross References
Deuteronomy 18:15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,
Proverbs 1:23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
Joel 2:28Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Matthew 21:11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
Luke 7:16Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.