Iohannem 8:42
Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
Cross References
Malachi 1:6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
John 3:17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
John 5:43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
John 12:49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
John 15:23Qui me odit, et Patrem meum odit.
John 17:8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.