Iohannem 8:44
Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
45Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
Cross References
Genesis 3:3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
Genesis 4:8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
1 Chronicles 21:1Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
2 Chronicles 18:21At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Job 2:4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua;
John 6:70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.