Jonas Propheta 1:14
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo.
Cross References
Genesis 9:6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Psalms 107:28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Psalms 135:6Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Daniel 4:34Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
Jonah 1:16Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.