Iosue 11:15
Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 39:42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.
Numbers 33:52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 12:32Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.
Deuteronomy 31:5Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis.
Joshua 1:7Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.