Iosue 2:16
Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus hærebat muro.
17Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos:
Cross References
Joshua 2:22Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
James 2:25Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?