Iosue 22:18
Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desæviet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:15Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
Joshua 7:1Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël.
Joshua 7:21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
Joshua 22:16Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?