Iosue 22:20
Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
21Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël:
Cross References
Joshua 7:1Filii autem Israël prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israël.
Joshua 7:18cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.
Job 35:8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
2 Peter 2:6Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: