Iosue 22:31
Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prævaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:11Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.
Joshua 3:10Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.
Ezra 7:5Quis enim volens voluerit ingredi mare, et videre eum, vel dominari ejus: si non transierit angustum, in latitudinem quomodo venire poterit?
Isaiah 12:6Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
Matthew 1:23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.