Iosue 22:9
Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:20Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:
Numbers 32:26Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad:
Numbers 32:39Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus.
Deuteronomy 3:18Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
Deuteronomy 34:1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
Joshua 13:25Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,