Iosue 3:5
Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:10Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
Leviticus 20:7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Joshua 3:13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
Joshua 7:13Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
Job 1:5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
Psalms 86:10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.