Iosue 8:20
Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:28intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Judges 20:41qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,
Psalms 48:5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum.
Isaiah 34:10Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
Revelation 6:15et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium:
Revelation 19:3Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.