Iosue 9:4
et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
3At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai,
Cross References
Genesis 34:13Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis:
1 Kings 20:31Dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël: forsitan salvabit animas nostras.
Matthew 9:17Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
Mark 2:22Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
Luke 16:8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.