Iudicum 13:23
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.
24Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
Cross References
Genesis 4:4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
Psalms 25:14Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Psalms 86:17Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
Ecclesiastes 4:9Melius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suæ.
John 14:23Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
1 Corinthians 12:21Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.