Iudicum 14:6
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus.
Cross References
Judges 3:10fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum.
Judges 13:25Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Judges 15:8Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam.
Judges 16:30ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.