Iudicum 15:19
Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
20Judicavitque Israël in diebus Philisthiim viginti annis.
Cross References
Genesis 16:13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
Genesis 30:30Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
Exodus 17:15Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens:
Judges 15:9Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.
Psalms 34:6Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.
Psalms 110:7De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.