Iudicum 16:5
Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.
Cross References
Genesis 33:16Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
Joshua 13:3A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
Judges 14:15Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema: quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui: an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?
Proverbs 5:3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
Proverbs 7:21Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.