Iudicum 18:9
Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:
Cross References
Numbers 14:7et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
Joshua 18:3Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
1 Kings 22:23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
Hebrews 6:11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: