Iudicum 19:30
Quod cum vidissent singuli, conclamabant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 11:14Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
Proverbs 15:22Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Proverbs 24:6quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.