Iudicum 20:34
et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 21:13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
Proverbs 29:6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
Ecclesiastes 9:12Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
Isaiah 47:11Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies.
Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: