Iudicum 6:37
ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
36Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
38Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
Cross References
Deuteronomy 32:2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.
Matthew 15:24Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.