Iudicum 7:11
Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Cross References
Genesis 24:14Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
Judges 7:13Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.
Ezra 6:22Et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua:
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Ephesians 3:16ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,