Iudicum 8:3
In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 7:25Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.
Psalms 115:1Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Proverbs 15:1Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
Proverbs 25:11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
John 4:37In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
Romans 12:6Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,