Lamentationes 1:19
Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 19:13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Jeremiah 14:15Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi.
Jeremiah 27:13Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis?
Jeremiah 37:7et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
Lamentations 1:2Beth. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Lamentations 2:20Res. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta?