Lamentationes 2:1
Aleph. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui!
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 28:2Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi.
Psalms 99:5Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
Isaiah 14:12Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
Jeremiah 30:14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
Lamentations 1:12Lamed. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.