Lamentationes 2:8
Heth. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 13:21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
Isaiah 5:5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
Isaiah 28:17Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt.
Jeremiah 5:10Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
Jeremiah 52:13et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit: