Lamentationes 3:22
Heth. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
It is of the LORD’S mercies that we are not consumed, because his compassions fail not.
In Context
21Zain. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
23Heth. Novi diluculo, multa est fides tua.
Cross References
Ezra 9:13Tu ergo noli adhuc curiosus esse, quomodo impii cruciabuntur: sed inquire quomodo justi salvabuntur, et quorum sæculum, et propter quos sæculum, et quando.
Psalms 69:17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Psalms 78:38Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
Psalms 106:45Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ:
Ezekiel 20:8Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.