Leviticus 10:9
Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Dixit quoque Dominus ad Aaron:
10et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;
Cross References
Exodus 27:21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
Numbers 6:3a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent
Proverbs 20:1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Isaiah 28:7Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
Ezekiel 44:21Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: