Leviticus 11:7
Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
6Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
Cross References
Deuteronomy 14:8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Isaiah 66:3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Luke 15:15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.