Leviticus 17:5
Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 21:33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
Genesis 22:13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Exodus 24:5Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
Leviticus 7:11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
1 Kings 3:2Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
1 Kings 14:23Ædificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam: