Leviticus 20:26
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Leviticus 20:8Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
Deuteronomy 7:6quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Deuteronomy 26:18Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius:
Psalms 99:5Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
Isaiah 6:3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.