Leviticus 21:23
ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
Cross References
Exodus 30:6Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
Leviticus 15:31Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
Leviticus 20:7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Leviticus 21:12Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.