Leviticus 23:27
Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Leviticus 16:11His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:
Leviticus 16:16et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
Leviticus 16:29Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
Numbers 29:7Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
Psalms 35:13Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
Daniel 10:2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: