Leviticus 23:7
Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In the first day ye shall have an holy convocation: ye shall do no servile work therein.
In Context
6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
Cross References
Leviticus 23:8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
Leviticus 23:25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
Leviticus 23:36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
Numbers 29:1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.