Leviticus 26:16
ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
Deuteronomy 28:51et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,
Deuteronomy 32:25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.
Judges 6:11Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
Job 15:20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
Job 20:25Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.