Leviticus 5:9
Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 1:5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi:
Leviticus 4:7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Leviticus 4:25tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
Leviticus 4:34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
Isaiah 42:21Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
Hebrews 12:24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.