Leviticus 6:9
Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Leviticus 2:3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
Leviticus 6:12Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
Leviticus 24:9eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
Numbers 28:9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba: