Leviticus 8:9
Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
Cross References
Exodus 28:36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.
Exodus 39:28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
Leviticus 8:21lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
Zechariah 3:5Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.
Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: