Lucam 1:78
per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Vulgata Clementina
In The King James Version
Through the tender mercy of our God; whereby the dayspring from on high hath visited us,
In Context
77ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Cross References
Psalms 25:6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
Isaiah 63:7Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Zechariah 3:8Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
Malachi 4:2Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
Ephesians 2:4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
Philippians 1:8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.