Lucam 10:13
Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
Cross References
Isaiah 23:1Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis.
Ezekiel 3:6neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
Daniel 9:3Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.
Matthew 11:20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam:
Luke 9:10Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.