Lucam 13:14
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Cross References
Exodus 23:12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Ezekiel 20:12Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
Matthew 12:10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
Mark 5:22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
Luke 14:3Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare?