Lucam 14:18
Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
17Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
19Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.
Cross References
Isaiah 29:11Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim.
Jeremiah 6:10Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
Matthew 22:5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
Luke 8:14Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
Luke 18:24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
John 1:11In propria venit, et sui eum non receperunt.