Lucam 17:1
Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 18:7Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
Romans 14:20Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
1 Corinthians 8:13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
1 Corinthians 11:19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
Revelation 2:14Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari:
Revelation 13:14Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.